- JUNIA
- I.JUNIACalvina, decora et procax femina, sotor L. Silani, ob libetiora verba frattis, qui eam Iunconem nominavit, incesti fuit suspecta. Restituta a Nerone, post caedem Matris. Tac. Ann. l. 12. c. 4.II.JUNIAFamilia, ex iis qui cum Aenea coloniam condidêrunt, orta est. M. Iunius cum filio a L. Tatquinio Sup. sublati. L. Iunius Brutus filiis suis Tito ac Tiberio, ob coniurationem de Regib. reducendis, a Patre secuti percussis, nullam reliquit prolem. Nam cum Patricius ille fuislet. omnes sequentes Iunii plebeii fuêrunt. Consulatumque nemo eorum consecutus est, nisi post eum a Patribus Plebi communicatum, atque cum Patriciis Concules a Plebe fuêrunt dati, cum lex vetaret duos simul Patricios Consules esle.III.JUNIASilana, nobilis femina C. Silii iuventutis Romanae pulcherrimi uxor, eius matrimonio a Messallina exturbata, ut ipsa vacuo adultero potiretur. Tac. Ann. l 11. c. 12. et l. 13. c. 19. in exilium acta c. 22.IV.JUNIAlex, a Iunio Bruto, Primo soloque tum Cos. A. U. C. 214. lata, fanxit: ut imperium Tarquinio abrogaretur, Consulesque duo regiâ potestate quotannis Comitiis centuriatis a populo crearentur, Dionys. l. 4. Liv. l. 2. c. 8. etc. Alia a M. Iunio Penno, A. U. C. 627. lata peregrinos usu civitatis probibuit. Quam, tamquam inbumanam, reprehendit Cic. de Offic. l. 3. Fuit et Iunia Licinia lex de Trinundino: et Iunia Norbana, de manumissis: et Iunia Petronia de iudiciis, et Iunia Velleia, de testamentis, de quibus vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 7. et seqq.V.JUNIAnomen viri concaptivi Pauli, Rom. c. 16. v. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.